[62]
quod in minimis noxiis et in his
levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel1
maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in
parricidio quaeri non putat oportere. in quo scelere, iudices, etiam
cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se
congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi
coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque
accusatoris ingenio res iudicatur. cum multa antea commissa
maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis
audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus
furor atque amentia. haec cum sint omnia, tamen exstent oportet
expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore
maleficium sit admissum. quae nisi multa et manifesta sunt,
profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vel Eberhard: id codd.: et Klotz: del. Ascens. (3)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.