[92]
video igitur causas esse permultas quae istum impellerent;
videamus nunc ecquae1 facultas suscipiendi malefici
fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, T. Rosci2,
ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi
nunc3 id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc
quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo
esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui
multis
annis Romam omnino non accesserit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.