[111]
non
modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi
causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse
dedecus existimabant. itaque mandati constitutum1 est iudicium non
minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi
interesse non possumus, in eis2 operae nostrae vicaria fides amicorum
supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune
praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. non
enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis.
idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis
officiis gubernetur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.