previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. [130] ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus1 neque apud adversarios occisus est bona venierint2, cum3 in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde4 cur tantulo venierint. quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente5 L. Sulla commisisse. [131] placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? non placet, iudices, sed necesse est. etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii6 causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices7, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam8 legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit. [132] verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum9 maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit10, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius...11
Desunt non pauca. 12


1 neque proscriptus Hotoman: om. codd.

2 venierunt ςαω

3 cum quin πχ1ψ

4 deinde denique Halm

5 partim improbante scripsi: om. codd.: partim invito Madvig: partim conivente Ascens. (1)

6 pernicii Gellius ix. 14. 19, Nonius p. 486: pernicie codd. 21 commoda s, ed. R: commodis a ς: commodis cett.

7 iudices Schol. om. codd.

8 iam scripsi: tum ς: ut Aπφω: cum σχψ: fort. suis

9 cum ς: om. cett.

10 curavit hoe iudicium add. codd., del. Madvig (fort. ex h. d., i. e. hic deest, ortum

11 Erucius lac.

12 in vico Pallacinae] locus ubi cenaverat Roscius. — maxime metuit Sullam scilicet. — derivat tamen et ait se12 id est suspicionem suam in alium deducit. hoc enini dicebat Chrysogonus: non quia timui ne mihi tollerentur bona Rosci, ideo eius praedia dissipavi, sed, quia aedificabam, in Vcientanam ideo de his transtuli.' — manu praedia praediis] praediis occasione, quem ad moduni dicimus: 'fac ad manum ilium codiceni'. — hic ego audire istos cupio] in hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enunieret singula deliciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae omnia dicit de rapinis ipsum habere. (Schol. Gron. p.436.14.)

13 vers. et 2 pag. hab. A, 1 pag. π, lac. non notat ς (`Iterum non parva textus pars deest. Quod factum est situ et exemplaris vetustate decrepita, quod vir doctissimus Poggius ex Gallis ad nos reportaverat, qui et huius orationis et alterius pro Murena repertor hac aetate fuit. Vt autem Fr. Barbarus dicere ac deplorare solet, occaecatum adeo exemplaris codicem unde haec exarata est oratio Florentiae viderat ut nullo pacto inde transcribi verbum potuerit.' Guarinus in Comment.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: