[131]
placet igitur in his rebus aliquid imprudentia
praeteriri? non placet, iudices, sed necesse est. etenim si Iuppiter
optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque
reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis
tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus
nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii1 causa
divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus,
at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur
spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri
videmus, quid miramur, iudices2, L. Sullam, cum solus rem publicam
regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem
quam armis receperat iam3 legibus confirmaret, aliqua animadvertere
non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina
adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.