previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [20]

sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. Vtrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario1 ex Africa exire an vobis2 in Africam non venire? 'poteramusne,' inquies, 'cum senatus censuisset?' si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui3 noluit. reprehendo igitur? minime vero. neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis. [21] Tuberonis4 sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari5. haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi6 una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni7 vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. scio8 Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant9 ut, etiam si aliter sentiret, virorum10 tamen ipsorum pondus sustinere non posset. [22] cessit auctoritati amplissimi viri11 vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. nam si crimen est voluisse12, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat. [23] sed quoquo modo se illud habet13, haec querela, Tubero, vestra quid valet? 'recepti in provinciam non sumus.' quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis14 an contra Caesarem retenturi?


1 Ligario Cα: Ligarium βγ

2 vobis D1: nobis Cα (etiam A e coll. mea): vos D2BE (exire... Africam om. γ

3 tunc β

4 Tuberoni β

5 excusari C2H (cf. Phil. v. 14): excusare cett.

6 domo Cα

7 omni Cα: omni denique βγ

8 scio igitur β

9 agebat... opponebat BE

10 virorum Cαa: verborum βhm

11 ampl. viri auct. Isidorus v. 25. 32

12 voluisse Baiter: prohibere illa voluisse Cαa: illum voluisse βhm: illa voluisse Zielinski

13 habeat β

14 fuistis α: fuissetis βγ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: