[43]
hunc igitur diem1
campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo,
cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens
ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam
hoc non credibile est2 in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum,
qui se ipse3 interfecto Milone regnaturum putaret!
quid? quod caput est audaciae4, iudices, quis ignorat
maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? in
utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est
facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita
iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret
quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.