33. hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac
furioso dederunt ut huic faceret insidias. aliter perire
pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure
esset ulta. senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset.
ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc
aliquid profecerat.
[89]
an consules in praetore coercendo
fortes fuissent? primum Milone occiso habuisset suos consules;
deinde quis in1 eo praetore consul fortis esset2 per
quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam
esse meminisset? oppressisset3 omnia, possideret, teneret;
lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus
Clodianis4, servos nostros libertos suos effecisset5; postremo,
nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo
effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie
rem publicam nullam haberetis.
[90]
an ille praetor, ille vero
consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo
vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille
denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus6 ex suis
satellitibus7 curiam incenderit? quo quid miserius, quid
acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis,
amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis8, aram sociorum,
portum omnium gentium, sedem ab universo populo
concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque
id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum
id ipsum, sed ab uno? qui cum tantum ausus sit ustor
pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus9? in
curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet
quam vivus everterat.
[91]
et sunt qui de via Appia querantur,
taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse
defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? excitate,
excitate ipsum, si potestis, a mortuis10: frangetis impetum
vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero11 sustinuistis
eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt12, cum
fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt13.
caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari,
cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis,
vir et in re publica fortissimus, in suscepta14 causa firmissimus,
et bonorum voluntati, auctoritati15 senatus deditus, et
in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina,
incredibili16 fide.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 fortis esset fuisset fortis H
4 quae est ... Clodianis del. Bake
5 effecisset ςH: fecisset cett.
6 cui mortuo unus scripsi: qui mortuo unus H: cui mortuus uno Ea: cum mortuus uno Tw: qui mortuus uno b
7 satellitibus Sex. Clodio duce add. codd. (ex Asconio, p. 33. 5): Sex. Clodio del. Madv., etiam duce ego
10 a mortuis ς mg., ETδ: ab inferis ςHb2 (peiore numero)
11 sustinetis ... vero om. H
12 concurr. k, Madv.: cucurr. cett. cum fascibus ad Castoris Lambin. (cf. Ascon. p. 33 13. Phil. xiv. 15): cum facibus ad Castoris HETab2: cum falcibus ac rastris b1
13 volitaverunt Wüst: -arunt codd.
14 in sus. ςH: et in sus. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.