[27]
Catonem statim Favonius detulit. interim cum
sciret Clodius—neque enim erat id difficile1 scire a Lanuvinis2
—iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii
Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem
prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo3, Roma subito
ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum
est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus
est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus
est, quae illo ipso die habita est4, relinqueret, quam, nisi obire
facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.