[5]
quid enim nobis duobus1, iudices, laboriosius,
quid magis sollicitum, magis exercitum2 dici aut fingi potest,
qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam
adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non
possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in
illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni
esse subeundas, quia semper pro bonis contra3 improbos
senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis4
ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi
spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius5 non
modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis
viros infringendam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.