[55]
age nunc iter expediti
latronis cum Milonis impedimentis comparate. semper ille
antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum
in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in
castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu1 nihil.
Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris
ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta,
semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi
ut virum a viro lectum esse diceres. cur igitur victus est?
quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro
a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos
Clodius, ipse Clodius2 tamen mulier inciderat in viros.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

