previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. qua re primum maximas gratias et ago et habeo1 Pisoni2, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid3 facere ipse deberet. deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc4, audiatis. [16]

primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probemquis enim5 id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antonius6, modo sine advocatissed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit7doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne8 prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur? [17] equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an, si cui quid ille promisit, id erit fixum quod idem facere non9 potuit? ut multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara10 acta defendo. pecunia utinam ad Opis11 maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. quamquam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit. [18] ecquid est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae: Corneliae12. quid? Pompei13 tertius consulatus in quibus actis constitit? nempe14 in legibus. de Caesare15 ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga16, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. sed haec ipsa17 concedo; quibusdam etiam in rebus18 coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus19, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto.


1 et habeo et ago D

2 L. Pisoni D

3 quisquam post quid add Reid

4 fecistis adhuc D: adhuc fecistis V (peiore numero

5 enim cam V

6 adesset M. Halm: adessem V: adesset D

7 licuit V2: om. V1: licebat D doceret om. V1

8 ac ne D

9 non facere Muretus

10 summo etiam studio praeclara illius D

11 ad Opis Vc: ad opes n1s: ad opus n2t

12 Cornelii V2

13 Cn Pompei D

14 nempe V2D et Victorinus de defin ed. Stangl p. 31: om. V1

15 a Caesare D

16 toga cn2: togam Vn1: tota s: totam t

17 ea ipsa D

18 etiam in rebus Vc: in rebus etiam nst

19 in legibus c et Victorinus p. 32: om. in cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: