[23]
ad has
pestis opprimendas cur1 moleste feramus quod M. Bruti accessit
exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti:
videte2 ne nimium paene patientis3. etsi in illius viri consiliis
atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit.
omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio,
tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani
intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. temptavit
quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret4, vi5
contra vim experiendum putavit. cui quidem, patres conscripti,
vos idem hoc tempore tribuere6 debetis quod a. d.
xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari7 me auctore tribuistis:
quorum privatum de re publica consilium et factum
auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.