[19]
postremo
—erumpat enim aliquando vera et me digna vox!—si veteranorum
nutu mentes huius ordinis gubernabuntur1 omniaque
ad eorum voluntatem nostra dicta facta2 referentur3,
optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute
potior. omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam
necessaria: ecquodnam4 principium optatius5 libertatis capessendae?
an, cum illum necessarium et fatalem paene
casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? tota
Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest
civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma
dedimus quam ab eo flagitati sumus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.