[9]
Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines
et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est
animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur
animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui
suscipit1 in se scelus quam is qui2 alterius facinus subire
cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem
a Carthaginiensibus3 Regulus. qua re cum crudelissimi
Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella
iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut4 dubitandum
uter miserior sit5, isne6 cuius mortem senatus populusque
Romanus ulcisci cupit7, an is qui cunctis senatus
sententiis8 hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae
partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia
conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium,
ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem
animi in patria liberanda quis ignorat? alteri9 a puero10 pro
deliciis11 crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in
hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi
obici ne ab inimico quidem possent verecundo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.