[11]
quid si ne1 potest quidem ulla esse pax? quae enim est
condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi
potest? multis rebus a nobis est2 invitatus ad pacem
Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante
me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. denuntiatum
est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet:
oppugnavit etiam vehementius. et ad eum legatos de pace
mittemus qui pacis nuntios repudiavit? verecundioremne
coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum
misit mandata ad senatum? atqui tum ea petebat quae
videbantur3 improba omnino sed tamen aliquo modo posse
concedi; nondum erat vestris tam gravibus4 tamque multis
iudiciis ignominiisque concisus5: nunc ea petit quae dare
nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos
confiteri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.