8.
[19]
proficiscantur legati optimis
ominibus1, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur
Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe,
patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem
meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim
aspectu videre potero—omitto2 hostem patriae, ex quo mihi
odium in illum commune vobiscum est—sed3 quo modo
aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius
de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis
ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui
nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis
audacissimi videbantur, mea bona4 donare se dixit Petusio5
Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec
Antoniana saxa proiectus est.
[20]
an L. Antonium aspicere
potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi
me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem.
atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega
Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos
aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis
dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram6 putavit.
non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo7 praetores8,
non duo designatos tribunos, non Bestiam, non
Trebellium, non T. Plancum9. non possum animo aequo
videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit
fastidio meo, sed caritate rei publicae.
[21]
sed vincam animum
mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero10
frangere, occultabo. quid? vitae censetisne, patres conscripti,
habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi
quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit
ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis;
vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non
debet. is enim sum11, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis,
sententiis, periculis etiam12 quae plurima adii13 propter acerbissimum
omnium in me odium impiorum perfecerim14 ut
non obstarem15 rei publicae, ne quid adrogantius videar
dicere.
[22]
quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo
cogitandum putatis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ominibus bn2s2v: hominibus Vn1s1: omnibus t
2 omitto Vb: mitto cett.
3 sed (-t V2) V2b: et V1: om. cett.
4 de meis bonis D
5 Petusio Müller (cf. xiii. 3): petissio V: pisidio t: pitisio b: praesidio ln
6 ipsum credituram V: ipsum crediturum b
7 duo Vt: duos cett. (ita mox)
8 praetores non tr. pl. add. codd., del. Garatoni (cf. xiii. 26)
9 T. om. D
10 potero tv
11 sum V: est bnsv: om. t
12 etiam Vt: etiam perfecerit cett.
13 adii om. D
14 perfecerim V: permefecerim t: pertulerim cett.
15 obstarem Vtv: -rent bn
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.