[24]
hisce ego viis me committam
qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer,
ire non sum ausus? domesticis me parietibus vix
tueor sine amicorum custodiis. itaque in urbe maneo1, si2
licebit, manebo. haec mea sedes est, haec vigilia, haec
custodia, hoc praesidium stativum. teneant alii castra,
gerant res3 bellicas; occiderint4 hostem; nam hoc caput est;
nos, ut dicimus5 semperque fecimus, urbem et res urbanas
vobiscum pariter tuebimur. neque vero recuso munus
hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare.
nemo me minus timidus, nemo tamen6 cautior. res
declarat. vicesimus annus est cum omnes scelerati me
unum petunt. itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae
poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit
sibi. timide hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere
posse—verum tamen semel circumsessus7 lectis valentissimorum
hominum viribus cecidi sciens ut honestissime
possem exsurgere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.