[25]
si enim ille
patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro—
cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis
facinerosissimis manibus ereptam? 'id agere ut iure deminutus1
sit Dolabella?' turpem vero actionem, qua defenditur
amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris
amentiam! 'et ut venefica haec liberetur obsidione?'
veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis
remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si
quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te
istinc, si cupias, possis explicare. recesseris: undique
omnes insequentur; manseris: haerebis. nimirum recte
veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides
comparatam. 'Vt quam potentissimus sit Cassius atque
Brutus!'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 deminutus scripsi: damnatus codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.