[48]
'cum
venerint, quae postulant1 cognoscam.' quin tu abis in
malam pestem malumque cruciatum? ad te quisquam
veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent
summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam
flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum
tibi reliquum2 non modo ad pacem sed ne ad deditionem
quidem feceris?
hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum
dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia
patefacta eius parricidia videretis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.