[17]
quis fortunatior Lepido, ut ante dixi,
quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas
populus Romanus Lupercalibus; vidit1 quam abiectus, quam
confectus esset, cum Caesari diadema imponens2 Antonius
servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis
flagitiis et sceleribus abstinere3 potuisset, tamen unum
ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam
si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et
si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum
tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum
comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse
voluit, talis ipse in ceteros4 exstitit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.