[28]
an vero quisquam dubitabit
appellare Caesarem1 imperatorem? aetas eius certe
ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute
superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia
C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda:
cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam2
spem eius nominis deferebamus; quod cum est3 consecutus,
auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit.
hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit
Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus
est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum
virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica
est conservata.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.