[9]
refugit
animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat1 quae
L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit.
quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore2
subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed
vis calamitosa est quam illis obtulerunt3: libido flagitiosa
qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui
hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem
Carthaginiensium victam esse fateatur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.