si, ut1 ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti,
sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque2
cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex3 ea
victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum
egressum iam Mutina esse4 cognossem5, propter cuius periculum
ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum
ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. ante
vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat
adlata, laetitia frui6 satis est maximae praeclarissimaeque
pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate7.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

