[35]
quam ob rem maximum quidem1 solacium
erit2 propinquorum eodem monumento declarari et virtutem
suorum et populi Romani pietatem3 et senatus fidem et
crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum
virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani
occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae
praemia militibus promisimus nos re publica recuperata
tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus
venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa
sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus,
fratribus eadem tribuenda censeo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.