previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SECVNDA

1. quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? nec vero necesse est quemquam a me1 nominari: vobiscum ipsi recordamini. mihi poenarum illi plus quam optarem2 dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere3. atque hoc in aliis minus mirabar. nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina4, furiosior quam Clodius5 viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti. [2] quid putem? contemptumne me? non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius. an in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae dedit. an decertare mecum voluit contentione dicendi? hoc quidem est beneficium6. quid enim plenius, quid uberius quam mihi7 et pro me et contra Antonium dicere? illud profecto8: non existimavit sui9 similibus probari posse se10 esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus. [3] cui prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen iudico, pauca dicam. 2.

contra rem suam me nescio quando venisse questus est. an ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario11, non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio? sed hoc idcirco commemoratum a te puto ut12 te infimo ordini commendares, cum omnes te13 recordarentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis, fuisse14. at enim te in disciplinam meam tradiderasnam ita dixistidomum meam ventitaras15. ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses. sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per C. Curionem16 facere licuisset. [4] auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam! quo enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaveruntnec17 enim licebat a pluribus nominaritu nec solvendo eras nec18 te ullo modo nisi eversa re publica incolumem fore19 putabas. poteras autem eo tempore auguratum petere cum in Italia20 Curio non esset, aut tum cum es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent. 3. [5] at beneficio sum tuo usus. quo? quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti21 non satis gratus videri. sed quo beneficio? quod22 me Brundisi non occideris? quem ipse victor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu23 occideres? fac potuisse. quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? quod si esset beneficium, numquam qui24 illum interfecerunt a quo erant conservati25, quos tu ipse26 clarissimos viros soles appellare27, tantam essent gloriam consecuti. quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? qua in re non tam iucundum mihi videri28 debuit non interfectum me29 a te quam miserum te id30 impune facere potuisse. [6] sed sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? an de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? at in31 illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto32, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica33 in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus. [7] at ego, tamquam34 mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et35 magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit. 4. at etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis ignarus. quis enim umquam qui paulum modo36 bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? quid est aliud tollere ex37 vita vitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca38 solent esse39 in epistulis quae, prolata si sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divolganda! [8] sit hoc inhumanitatis40: stultitiam incredibilem videte. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut mustelae tamen Seio et Tironi Numisio41 videris? qui cum hoc ipso42 tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te43 disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste convincas44? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari45 manu. iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat46. [9] quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? at ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatis47, offici, benevolentiae? omne autem crimen tuum48 est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam49 tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum et latronem. at ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum; idque a me impetras50. quid enim me interponerem audaciae tuae, quam51 neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere? [10] verum tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata. 5.

sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. simul illud oro: si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit, respondero52, oblitum esse putetis mei. non tractabo ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. etsi ille nullo modo consul53, vel quod ita vivit vel quod ita rem publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla controversia consularis. [11] Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem54 profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium55 qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni56, manet, quoniam id domi57 tuae est quod fuit illorum utrique fatale. [12] non placet M. Antonio consulatus meus. at placuit P. Servilio, ut eum primum58 nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit59 Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet60 auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido61, L. Volcatio62, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primum63 decedens ex Syria vidit, complexus et gratulans64 meo beneficio patriam se visurum esse dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non65 vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam. 6. [13] sed quoniam illis quos nominavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt66. L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares senatusque cunctus adsensus est67; qui honos post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini. [14] L. Caesar, avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum! hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem quam avunculi maluisti68. huius ego alienus consiliis consul usus sum69: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re publica70 rettulisti? at71 ad quos refert? di immortales! ad eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. hodie non descendit Antonius. [15] cur? dat nataliciam72 in hortis. cui? neminem nominabo: putate73 tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam74 Ballioni. O foeditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non ferendam! tu cum principem senatorem, civem singularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos75 qui suam rem76 nullam habent, tuam exhauriunt? tuus videlicet salutaris consulatus, perniciosus meus. 7. adeone pudorem cum pudicitia perdidisti ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praesidebat consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis conlocavisti? [16] at etiam ausus esquid autem est quod tu non audeas?—clivum Capitolinum dicere me consule plenum servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus consulta77 fierent, vim adferebam senatui. O miser78, sive illa tibi nota non suntnihil enim boni nostisive sunt, qui apud talis viros tam impudenter loquare! quis enim eques Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius ordinis qui se civem esse79 meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere potuerunt. [17] etenim cum homines nefarii de patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare, civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consensisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Romanus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod illis accidit contigisset? ad sepulturam corpus vitrici sui negat a me datum. hoc vero ne P. quidem Clodius dixit umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te omnibus vitiis iam80 esse superatum. [18] qui autem tibi venit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum? an verebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina? 8. tam autem eras excors ut tota in oratione tua81 tecum ipse pugnares, non modo82 non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiuncta83 atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. vitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. ita quod proprie meum est84 laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit vituperari. [19] iam illud cuius est, non dico audaciaecupit enim se audacem85sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia86 tantam rerum repugnantiam non vides87. nihil profecto sapis. quid est enim dementius quam, cum rei publicae88 perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria? [20] at etiam quodam loco facetus esse voluisti. quam id te89, di boni, non decebat! in quo est tua culpa non nulla90. aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. 'cedant arma togae.' quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. nec vero tibi de versibus plura91 respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino92 litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis93 ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non huius temporis: maiora videamus94. 9. [21]

P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectante95 populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? quod quidem96 ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. at Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum97 facturum id suspicaretur98. at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat? [22] quamquam de morte Clodi99 fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constitutaquid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?—quaesitum est tamen. quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id100 tot annis post tu es inventus qui diceres? [23]

quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum101 ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. 10. ego M. Bibulo, praestantissimo civi102, consule nihil praetermisi, quantum facere enitique103 potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem. in quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit104. postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis. [24] duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. ea velim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferri105 ut absentis eius ratio haberetur. quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. atque idem ego, cum iam opes omnis106 et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium107, pacis, concordiae, compositionis auctor esse non108 destiti, meaque illa vox est nota multis: 'Vtinam, Cn. Pompei109, cum C. Caesare110 societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum111 prudentiae tuae.' haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses. 11. [25]

sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret112 alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi113 facti nomen audivit? cuius autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum? occultatum dico? cuius non statim divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea114 societate viderentur, cum conscii115 non fuissent, quam ut quisquam celari116 vellet qui fuisset117. [26] quam veri simile porro est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis actoribus118, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? hi igitur his119 maioribus ab120 alienis potius consilium peterent quam a suis et foris potius quam domo121? quid? C. Cassius122 in ea familia natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit: qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset. Cn. [27] Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam123 libertatem, sed mea auctoritas excitavit? an C. Trebonio ego124 persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. quo125 etiam maiorem ei res publica gratiam debet126 qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit. an L. Tillius127 Cimber me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus quam facturum putavi, admiratus autem128 ob eam causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. quid duos Servilios129Cascas dicam an Ahalas?—et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae? longum est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum130. 12. [28] at quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. 'Caesare interfecto' inquit 'statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.' cur mihi potissimum? quia131 sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi mei132 quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudum133 exstitisse. [29] tu autem, omnium stultissime, non134 intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis est igitur exceptis eis qui135 illum regnare gaudebant136 qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit137? omnes ergo138 in culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; voluntas nemini. [30] sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. sic enim dixit: 'Brutus139, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' ergo ego sceleratus appellor a te140 quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille141 qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quae142 excitent tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene143 sint an vindices libertatis? 13. [31] attende enim144 paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum145 temporis suscipe. ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a146 te arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidas147, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente te148 legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, Cassio149 datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? atqui150 haec acta per te. non igitur homicidas151. sequitur ut liberatores tuo iudicio152, quando quidem tertium nihil potest esse. [32] quid est? num conturbo te? non enim fortasse satis quae diiunctius153 dicuntur intellegis. sed tamen haec summa est154 conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem155 amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent156 sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum me illis ipsis157 non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum158 memoriae sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis? [33] non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum159 accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me talem in numerum. 14. [34] sed unam rem vereor ne non probes: si enim fuissem160, non solum regem sed etiam regnum de re publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. quamquam si interfici Caesarem voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio161 cepisse notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. ego autemvide162 quam tecum agam non163 inimicequod bene cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago; quod non fecisti, ignosco. [35] virum164 res illa quaerebat. quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, 'cui bono fuerit,' vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebas165, omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti166; qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi167 quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum168, immunitatium169, vectigalium flagitiosissimae nundinae. [36] etenim quae res egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset? nescio quid conturbatus esse170 videris: num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. respondi maximis criminibus: nunc171 etiam reliquis respondendum est. 15. [37]

castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium172 auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura173, tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. illos174 ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacismihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbaturrem publicam hodie teneremus. [38] quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam in hac urbe mansisses. at vero Cn. Pompei voluntatem a me alienabat175 oratio mea. an ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius? quod quidem erat magnum, de summa re publica176 dissentientis177 in eadem consuetudine amicitiae permanere. ego quid ille et178 contra ille quid ego sentirem et spectarem videbat. ego incolumitati civium primum, ut179 postea dignitati possemus180, ille praesenti dignitati181 potius consulebat. quod autem habebat uterque quid sequeretur182, idcirco tolerabilior erat nostra dissensio. [39] quid vero ille singularis183 vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia184 fuga Paphum persecuti sunt. numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. et eius viri nomine me insectari audes cuius me amicum185, te sectorem186 esse fateare? 16. sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. ne de iocis187 quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa188 castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur. [40] quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum.

hereditates189 mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli190. quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem191. [41] et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. fratris filium praeterit192, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem193: te, quem numquam viderat aut certe numquam194 salutaverat, fecit heredem. velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius195 qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. 'nihil scio' inquies196 'nisi quae praedia habuerit.' igitur197 fratrem exheredans te faciebat heredem. in multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit. [42] quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses. 17.

haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi198 causa declamitas199. at200 vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis201 in te et in tuos dicta dicere. vide autem quid intersit202 inter te et avum tuum203. ille sensim204 dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena. [43] at quanta merces rhetori data est! audite205, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae volnera. duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romani206 tanta mercede nihil sapere disceres. num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur. 18. [44]

visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne207 memoria praetextatum te decoxisse? 'Patris' inquies 'ista culpa est.' concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus208, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem209, quam statim muliebrem togam210 reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo211 conlocavit212. [45] nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens te pater eius domu213 sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere214. quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se215 contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat216, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum217. [46] quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua218 familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses? 19. [47] sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi219 incidamus, opinor220, media ne nimis sero ad extrema veniamus. [48]

intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam221 molitus est. quid dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream222 contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et223 religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem domus224? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec225 erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas? 20. [49] venis e226 Gallia227 ad quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem228 tuam229 venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus230 a te, tu a me observatus231 in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. in quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. quamquam232, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam233 quam ad meam gratiam. [50] quaestor es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilare234 quod235 statim effundas, advolasti236 egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses. 21.

accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decus237 impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis. [51] nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem238 et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. in te239, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus240 exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabitquod quidem erit, si per te241 licebit242, sempiternumtua illa pestifera intercessio nominabitur. [52] quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel243, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri244 et everti245 rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo246 neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuit247? tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum est248 quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo: [53] tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses. 22. tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi249 dedisti. quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus250 a senatu esset Antonius? omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. sed nihil de251 Caesare: tibi certe confitendum est252 causam253 perniciosissimi belli in254 persona tua constitisse. [54] O miserum te, si haec255 intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque256 eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis</