[59]
reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est
sane reprehensio et lubrica. versatus1 in bello est; saturavit
se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit2, si potest
ulla in scelere esse felicitas. sed quoniam veteranis cautum
esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et
tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud
illos me in invidiam voces, nihil de genere belli3 dicam.
Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti.
ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim
fateor. quamquam nemo erat eorum qui tum tecum
fuerunt qui mihi non censeret parci oportere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.