[71]
cui bello1 cum propter timiditatem
tuam tum propter libidines defuisti. gustaras civilem sanguinem
vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica
antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum
virum, occideras multosque praeterea2 qui e3 proelio effugerant,
quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset4, crudelissime
persecutus trucidaras. quibus rebus tantis5 talibus
gestis quid fuit causae cur in Africam6 Caesarem non sequerere,
cum praesertim belli pars tanta restaret7? itaque quem
locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum
obtinuisti? quo numero fuisti? cuius tu imperatoris
quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps,
crudelitatis auctor, praedae socius, testamento8, ut dicebas9
ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro
hortis, pro sectione debebas.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.