[8]
sit hoc inhumanitatis1: stultitiam incredibilem
videte. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut
mustelae tamen Seio et Tironi Numisio2 videris? qui cum
hoc ipso3 tempore stent cum gladiis in conspectu senatus,
ego quoque te4 disertum putabo, si ostenderis quo modo sis
eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si
negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me
teste convincas5? an chirographo? in quo habes scientiam
quaestuosam. qui possis? sunt enim librari6 manu. iam
invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam
proferam nihil sapere doceat7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.