[48]
intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia
commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius
etiam domi iam tum quiddam1 molitus est. quid dicam
ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream2 contra
senatus auctoritatem, contra rem publicam et3 religiones;
sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime
facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in
ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem
domus4? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec5
erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi
in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum
sociis tamquam Sisaponem tenebas?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.