[33]
hunc ego diem exspectans M. Antoni scelerata
arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non
intellegebat ad quod1 tempus me et meas viris reservarem.
si enim tum illi caedis a me initium2 quaerenti respondere
voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. hanc
vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti,
dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertate
populi Romani et3 dignitate vestra quod cogitandum sit
cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non4
recusem sed etiam appetam atque deposcam. hoc feci
dum5 licuit; intermisi quoad non licuit. iam non solum
licet sed etiam necesse est6, nisi servire malumus7 quam
ne serviamus animis armisque8 decernere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.