[13]
nec vero
de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri
potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi
populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus
autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae
Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis
maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse
videantur.
quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud
nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis
habere possint1 rettulistis, tamen mihi videmini magno
consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re
publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatum2
sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam3
intra muros Antoni scelus audaciamque versari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.