[18]
at
etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui
parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam,
temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere
audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos
atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim
amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu
tenemus? nam me isdem edictis1 nescit laedat an laudet.
cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego
de sceleratissimis ac pessimis2 sumpserim, laudare videtur,
quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi3 facti memoriam
refricat, tum a sui4 similibus invidiam aliquam in
me commoveri putat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.