[38]
quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum
et fortissimorum1 amicissimorumque2 rei publicae civium,
exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque
eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte
atque ordine exque re publica fecisse et facere. senatum
ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto
et L. Planco3 imperatoribus, consulibus designatis itemque
a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia4,
quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit,
eosque dare operam ut eae provinciae eique5 exercitus in
senati6 populique Romani7 potestate praesidioque rei publicae8
sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris9 summoque
consensu militum10 veteranorum, qui eius auctoritatem
secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a11 gravissimis
periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore
defendatur;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.