[7]
sic arbitrabar, Quirites, vos
iudicare ut ostenditis. quid1? municipia, colonias, praefecturas
num aliter iudicare censetis? omnes mortales
una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva
velint contra illam pestem esse capienda. quid? D. Bruti
iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto2 perspicere
potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? recte
et vere negatis3, Quirites. est enim quasi deorum immortalium
beneficio et munere datum rei publicae Brutorum
genus et nomen ad libertatem populi Romani4 vel constituendam
vel recipiendam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.