previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVINTA

1. nihil umquam longius his1 Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos2 autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur3. sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem. [2] hic enim dies vobis4, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est5 ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum6, quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis a7 populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam8 gratiam consecuti. atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium. [3] pacem volt M. Antonius? arma deponat9, roget, deprecetur. neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse10 maluit. nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimum11 iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae. 2. primum duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt. [4] quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur12? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de13 praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore14 referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem15 legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem? [5] hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem16 inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint17 quidam eorum, qui post me rogabunturfacilius contra dicerem si quid videretur. est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio18 illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. quid est aliud omnia ad bellum civile hosti19 arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? equitatum dico? dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est20. [6] tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia21, peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae excusationes sunt: 'meus amicus est.' sit patriae prius. 'meus cognatus.' an potest cognatio propior ulla22 esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? 'mihi pecuniam tribuit.' cupio videre qui id audeat dicere23. quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini. 3. agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum24 suis latronibus condonandi, populum Romanum25 servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. dubitate quid agatis. 'at26 non cadunt haec in Antonium.' [7] hoc ne Cotylo27 quidem dicere auderet. quid enim28 in eum non cadit qui, cuius29 acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare poteramus? ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. quid? hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia ferri potuit? sed30 augur verecundus sine conlegis de auspiciis. quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum31; Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris32: ille biennium, hi sexennium33. etiam34 hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? quid? non ante lata quam scripta est? quid35? non ante factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus? Vbi lex Caecilia et Didia, [8] ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena36 recenti lege Iunia et Licinia? possuntne hae37 leges esse ratae38 sine interitu legum reliquarum? eccui potestas in forum insinuandi39 fuit? quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent, sustinere40 tamen eum ac ferre posse tantam vim tempestatis, imbris41, turbinum mirum videretur. quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri? [9] quid? quod cum eo conlega tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est42? 4. sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe43 prohibentur castellis et operibus, ita44 ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres. [10] quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque45 legibus populum non teneri. si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis46 in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. quamvis enim res47 bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae48 leges non49 sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est. [11] illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium50 septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit51, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse52. quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit53 domus? decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. haec se ex commentariis C. Caesaris54, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. calebant55 in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur. [12] neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret56, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam57 facta ad aerarium deferebantur58. huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum59 falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo60 coacervata est ut, si hoc genus pecuniae61 iure redigatur62, non sit pecunia rei publicae defutura. 5. legem63 etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas64 iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecoso consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam! [13] avet65 animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo66 Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac67 non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est68, leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo69 praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio70 consessore eodemque conlusore facillime possit convenire. quaero igitur, [14] si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modum71 ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. at72 Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie73 facit74. sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos. [15] hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? 6. atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. en causam75 cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur76, ut eos iudices haberemus quos hospites77 habere nemo velit. scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est. [16] sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse78 ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur79 rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque80 esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo81 et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi82 salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas? [17] an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem83 palam secum habuerit84 armatos85? quod neque reges nostri86 fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis. [18] at87 hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Crassicius88, mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. 7. illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu89, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; de90 templo carcerem fieri; opertis91 valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere. [19] huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam92 fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. veni postridie: ipse non venit. locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi93 minae postulabant. at ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderetfecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx94 diebus ante95inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d.96 xiii. Kalendas Octobris. ipse interea xvii97 dies98 de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet. [20] cum is dies quo me adesse99 iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex100 ore impurissimo evomuit. quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. hic pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. tantum quisque101 habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius. [21] quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quod102 ab eis actum diceretur103. 8. M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? num104 putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu105 abisset, ad urbem futurum106 cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem? [22] quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad107 urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent108, domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. quo109 animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium110 qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit111. [23] atque ille furens infesta iam patriae signa a112 Brundisio inferebat; cum C. Caesar113 deorum immortalium beneficio, divina114 animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam sua115 sponte eximiaque virtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris116 adiit117, veteranos milites convocavit118, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum119 impetus retardavit. postea vero quam legio Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata120 quarta legio. 9. quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit. [24] post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. at quo? in provinciam firmissimorum et fortissimorum121 civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent122, impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. at ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae; circumsedet123 Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicae124 natum. [25] ergo Hannibal hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur125 et cogitet? totum iter Antoniorum126 quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas127 non faciebat Hannibal, quia128 multa ad usum suum129 reservabat: at hi130, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de131 bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt.

ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae132, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? legatos decernis133? si, ut deprecere134, contemnet; si, ut imperes135, non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmus136 populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello. [26] quamvis dicant quod quosdam audio dicturos: 'legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur,' tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet137 et belli celeritatem morabitur. 10. minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione plerumque et fama gubernatur. nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est138 armis. [27] non enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum139 et Q. Baebium Tampilum140qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem141 ire iussi sunt142: nostros143 quo iubemus144 ire, si non paruerit Antonius?—ad nostrum civem mittimus145, ne imperatorem146, ne coloniam147 populi Romani oppugnet. itane vero? hoc per legatos rogandum est? quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. recte ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. quid simile tandem? nos ad civem mittimus148 ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis? 11. [28] age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? ante diem xiii149. Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis150 eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit151, tum152 milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum153 illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis154 quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti155, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis156, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis157. [29] quid igitur illo die aliud egistis nisi ut158 hostem iudicaretis Antonium? his vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquam159 perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? sed hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem160. numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam161, adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus. [30] Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur162 interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum163 nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere164 senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipse165, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuitnec enim ante potui166sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus. [31] omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. 12. verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram167, dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?

quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem168169 nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam170; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota171. [32] quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex172 dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem173 distributae. [33] legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. 'quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.' en174 ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit175, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bello176, inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est. [34] quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni177 sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius178 decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor. 13. [35]

altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam179 in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur180. laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est. [36] quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: 'cum D. Brutus, imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subventum.' [37] huic tanto merito Bruti, patres conscripti181, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? nam si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis182 imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. haec igitur habenda gratia est D. Bruto183 qui illum, nondum interposita auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit184 Gallia185 seque obsideri quam hanc urbem maluit. habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio. 14. [38]

atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa186 quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio. [39] quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cum187 bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia188 id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere189? quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperi190 populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius. [40] sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata191 sex. Pompeio rei publicae conservato. 15. quam ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo perscribendum: 'cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum civile sit restinctum, [41] Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere oti192, pacis, concordiae, libertatis193, eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet194 ex huius ordinis sententia statui placere.' qui honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quia195 iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero. 16. [42]

venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius196. quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat. [43] quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. subvenit enim197 rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior198 et in alio genere belli. non enim omnibus Sullae causa grata. declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates. [44] Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque199 gratissima. et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. ille200 adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis201 contra Antonium confecit exercitum. illius opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est. [45] demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore202 eo iure quo qui optimo. qui honos quamquam est magnus illi aetati203, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. itaque illa quaeramus quae vix hodierno die consequemur. 17. sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi204 et nobis et populo Romano potestatem; [46] hoc autem tempore ita censeo decernendum: 'quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque205 summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio206 dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum207 petet208, ita haberi ut haberi per leges209 liceret, si anno superiore quaestor210 fuisset.' quid est enim, [47] patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent211 petitionis inter aequalis. ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est212. [48] at vero apud antiquos Rulli, Decii, Corvini213 multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. Flamininus214 admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerint215, nomen ornarint216. quid? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et217 tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. ex quo iudicari potest virtutis218 esse quam aetatis cursum celeriorem. 18. nam quod ei qui Caesari invident simulant se timere, ne219 verendum quidem est ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur. [49] ea natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carum220 haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimus221! quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum omnibus carus222 est, tum optimo cuique carissimus. in hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt. [50] cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? an hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit? 'at est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.' nullus iste timor esse debet. omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum223 atque factorum. ita enim224 ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. omnis habeo cognitos sensus adulescentis. nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius. [51] quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. audeo225 etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis226. promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit227 qualemque eum maxime velle esse et optare debemus. 19. [52]

quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio228 ante legitimum tempus magistratus229 petere, capere, gerere liceat. in quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari. [53]

de exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: 'senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetore230 auctoritatem secuti libertatem populi Romani231 auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis232 liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove233, si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore234 pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi posset235, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.' dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. celeritate autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.


1 his om. D

2 nos V: non D

3 non voc. convoc. bns: voc. t

4 dies vobis V, Cus.: vobis dies D

5 haec... est del. Cobet

6 vester Reid (cf. iv. 1)

7 sitis a ns: sit ista V, Cus.: sint a bt

8 quantam om. D

9 ponat D

10 esse quam amicus D fort. maluerit (numeri causa, cf. Zielinski, p. 138)

11 et severissimum om. D

12 laudatur V

13 ut et de D: ut et V: ut de Halm

14 tempore V: die D

15 legionum... quidem om. V1

16 Cotylonem bt (cf. Plut. Ant. 18): Cotyian Cotyionem V1 (an post Cotyian add. V2): Cotylam eam (iam n2) ns: Cotylam ante Stangl

17 sunt D

18 M. nst: om. Vb

19 hosti Vb: hostilia nst

20 est Lambinus: om. codd.

21 exercitu pecunia D

22 ulla propior D

23 attri. D

24 urbis, agrorum scripsi (cf. xiii. 42 et 47): urbis eruendorum (urbis eruen. m. 2 in ras.) agrorum V: eripiendorum (dirip. s) urbis agrorum D: urbis dividundae, agrorum Halm

25 populi Romani Manutius

26 at Vb2: an cett.

27 Catulo Vn: Cotyla ed. R (cf. § 5)

28 enim D: enim autem V

29 cuius V: cum eius D

30 sed silet Madvig

31 augurum om. V

32 C. om. D

33 ille biennium, hi (hic V) sexennium Zumpt, V: ille biennii, iste (ille t) sexennii D

34 num etiam D

35 est? quid? est D

36 poenae D

37 haec V1 (cf. Deiot. 26)

38 ratae esse D

39 insinuandi V: introeundi D

40 sustinere me non afferre D

41 tempestatis, imbris Wesenberg: temp. imbris ac codd.: tempestatis del. Madvig

42 arb. est pertinere nst

43 urbe om. D

44 ita hoc loco habet n2 (ita ed. k., Madvig): ante castellis cett.

45 eisque V: suisque D

46 coloniis ns: colonis cett

47 enim res V: ergo leges D

48 eae n, Halm: ae V: oeae s: a t: hae b

49 non om. D

50 sestertium om. D

51 vertit D

52 potuisse K (= Kaput) add. V, cf. Cat. 1. 26, Rab. perd. 4

53 illi tot ... exhausit scripsi: illi ... tota exhausit codd.: illi ... tota ex re p. hausit Pluygers

54 C. om. D

55 calebant om. D

56 ex Caesare diceret D

57 numquam V: tamquam D

58 referebantur D

59 earumque rerum D

60 unam in domo V: unam in domum Garatoni

61 pecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae

62 iure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli

63 is legem D

64 et Alaudas codd.: Alaudas Cobet: fort. ex Alaudis

65 pavet D

66 amo supplevi

67 fac Faernus: faci V: fac ita bns1t: facetus s2

68 quod max. est om. D

69 homo V: onemo t: quo nemo bns

70 M'. Manutius: M. D: om. V

71 quem ad modum V: quem bns: quae t

72 at om. V

73 cotidie ante peric. habent D

74 faciat s

75 en causam Lambinus: em causam V, Cus.: haec causa D

76 feretur V, Cus.

77 quos socios ad epulas hospites D

78 fuisse V: fecissent D

79 imprimeret D

80 cognitumque om. D

81 hanc ego b huius modi D

82 vi om. V

83 post conditam urbem om. D

84 habuerit V: habuit D

85 armatos si post conditam urbem add. D

86 nostri om. D

87 at om. D

88 Crassicius Bardili (cf. xiii. 3): Classicius D (Cassinus b1): Cassius V

89 non modo .. auditu Schütz: non modo auditus (-tu Cus.), sed etiam aspectu V, Cus.: auditu non modo aspectu D

90 de V, Cus.: e D

91 apertis Cus.

92 etiam hoc loco posuit Halm: ante Kal habet V, post huc D: fort. huc nisi venirem etiam fabros (del. Kal. Sept.)

93 pericula D

94 xxx ns: triginta cett

95 ante me D

96 a d. ad D: om. V

97 xvii t: septemdecim cett.

98 dies b: diebus V: dies, ut digestio potius quam declamatio videretur nst

99 adesse D: ad V

100 ex V, Cus.: om. D

101 tantum quisquerat divisor D med. omissis

102 quod V: quod elegissent aut quod D

103 dicetur Madvig

104 num D: non V

105 magistratu V2s1: magistratus cett

106 futurum Vb: venturum nst introiturum] et exiturum add. Cobet

107 nisi ut ad bns

108 clamassent V

109 quo V2D: quam V1: quonam coni. Halm

110 locupletum bt

111 discripsit Bücheler: descripsit codd.

112 a om. D

113 C. om. D

114 divina b: divini Vnst, Cus.

115 quam sua D

116 patris D: patrias V

117 adit V1, Cus.

118 confecit Lambinus

119 latronis D

120 fort. imitata est (numeri gratia, cf. Zielinski, p. 134)

121 et fortissimorum om. V1

122 bellum inferre potuissent V

123 circumsedit (-de V1) V2D: corr. Faernus

124 rei p. V: p. r. D

125 aut ante moliatur om. V

126 Antonii V2D

127 quas V: quae D

128 quia D: qui V1: quam V2

129 suum om. D

130 at hi Naugerius (2): et hii b: haec V: haec ii nst vivent V: vivunt ed. Campani

131 et de V: de D

132 famam rei p. b

133 decernitis (cern. t) D

134 deprecentur D

135 imperetis (-petr- t) D

136 vidimus D

137 molliet D: hominum V: hominum molliet Graevius

138 est D: et V1: est et V2, Cus.

139 Flaccum anfalcum (an f. ns) D

140 Tampilum Faernus: Pamphilum codd.

141 Karthaginem V

142 iussi sunt V2D: iusserunt V1: iussi erant Halm

143 nostros legatos D

144 iubebimus ns

145 ad ... mittimus om. D

146 imperatorem coloniamque D

147 coloniam V, Cus.: coloniamque D

148 mittimus Vb: mittemus nst

149 xiiii nt

150 iudicavistis D

151 vertit D

152 tum Halm: tum deinde V: deinde D

153 tum D: tum atque V: atque Halm

154 comprobastis Faernus: comprobatis V: om. D

155 D. om. D

156 collaudavistis D

157 comprobavistis D

158 ut V: ut re nst: ut te b

159 num umquam Garatoni: numquam V: num quando D

160 timeam et cogitem om. D

161 insanam Faernus

162 teretur V, Cus.: feretur nst: differetur b

163 tractum om. D: tantum Cobet

164 libere V2 in ras.: tuto coni. Halm

165 adfui ipse scripsi: adfuissem cum post consensu hab. V: om. D

166 potuisset (-sem b) tamen D

167 moram V1: adferemus add. cett.

168 mentionem menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.

169 Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18

170 gerendam Lambinus: censeo add. V

171 tota Muretus: totam V

172 est ex ed. Gryph.: ex V

173 optionem Manutius: opinionem V

174 en Lambinus: em V: hem ed. R

175 destinavit Ferrarius: destinuit V

176 bello V: bello, bello Naugerius (1)

177 exercitu M. Klotz: exercitum V: exercitu Poggius

178 sero Cobet

179 quamquam atque Manutius

180 laetetur ed. R: laetentur V

181 p. c. Bruti V: corr. Poggius

182 colonis V: corr. ed. R

183 D. Poggius: q. V

184 arguit V: corr. Poggius

185 Galliam V: corr. Ferrarius

186 qui illa Muretus

187 cum Poggius: quim V1: quod V2

188 et misericordia scripsi: & iā V e coll. mea (ex et mĩa i. e. misericordia ortum), del. Lambinus: et clementia vel et mansuetudine coni. Halm

189 adduci Lambinus

190 imperio V: corr. ed. R

191 expiata Faernus: expieta V1: ex pietate V2

192 felicitate ... oti om. Cus. reponere Poggius: re V: fort. ponere, cf. § 49

193 libertatis que felicitate add. Cus.

194 velit Ernesti

195 qui V: corr. Poggius

196 Antonius del. Cobet

197 enim ed. R: etiam V

198 paratior Poggius: partior V: paratiore Halm

199 hominibusque Faernus: omnibusque V

200 ille Ferrarius: ille in V

201 libertati ed. R

202 sit pro praetore Ferrarius: et pro pop. R. V

203 illi aetati Poggius: illa aetati V: illa aetate Graevius

204 ornandi coni. Müller: hortandi honorandi V1 (-que add. V2): honorandi Halm

205 quartaque Poggius: q. quarta V: atque quarta Halm

206 praetorio Naugerius (1): pr. Poggius: populi R. V: quaestorio Nipperdey

207 magistratum Faernus: mac V

208 petet V: appetet V2 peteret Schütz

209 ut haberi per leges Faernus: per ut haberi leges V: prout haberi lege Orelli

210 quaestor V: praetor Vrsinus

211 esset Mommsen

212 est Faernus: sunt V

213 Corvi Pighius

214 Flaminius V, Cus.: corr. Faernus

215 populus Romanus ... auxerit V, Cus.: corr. Poggius

216 ornarit Cus.

217 tertio et xxx V

218 virtutis V2: virtus V1, Cus.

219 ne Poggius: non V

220 carum Ferrarius: clarum V (cf. 1. 35)

221 clarissimus Cus.

222 carus suppl. Muretus

223 consiliorum suppl. Halm hoc loco (cf. x. 20 et 23), ante omnium Faernus

224 ita enim ut enim V: ita enim animatus coni. Müller

225 audeo Halm: audebo V (sed -ebo in ras. m. 2)

226 post temeritatis aliquid intercidisse putat Ernesti, velut nisi eum plane perspectum haberem

227 sit est coni. Halm

228 triennium V: corr. Lambinus

229 magistratus Poggius: magna V: magistratum Halm

230 pro praetore suppl. Lambinus

231 auctoritatem ... Romani suppl. Garatom ex iii. 37

232 ipsis coni. Müller: iis V

233 alter ambove (ita Poggius) si eis videretur Vrsinus Poggium secutus: aa. uesieu V1: aa. designati V2

234 pro praetore δ: populo Romano V: del. Poggius

235 haberent ... posset Schütz: habent ... possit V: habeant ... possit Poggius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: