previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi1 et nobis et populo Romano potestatem; [46] hoc autem tempore ita censeo decernendum: 'quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque2 summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio3 dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum4 petet5, ita haberi ut haberi per leges6 liceret, si anno superiore quaestor7 fuisset.' quid est enim, [47] patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent8 petitionis inter aequalis. ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est9. [48] at vero apud antiquos Rulli, Decii, Corvini10 multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. Flamininus11 admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerint12, nomen ornarint13. quid? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et14 tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. ex quo iudicari potest virtutis15 esse quam aetatis cursum celeriorem.


1 ornandi coni. Müller: hortandi honorandi V1 (-que add. V2): honorandi Halm

2 quartaque Poggius: q. quarta V: atque quarta Halm

3 praetorio Naugerius (1): pr. Poggius: populi R. V: quaestorio Nipperdey

4 magistratum Faernus: mac V

5 petet V: appetet V2 peteret Schütz

6 ut haberi per leges Faernus: per ut haberi leges V: prout haberi lege Orelli

7 quaestor V: praetor Vrsinus

8 esset Mommsen

9 est Faernus: sunt V

10 Corvi Pighius

11 Flaminius V, Cus.: corr. Faernus

12 populus Romanus ... auxerit V, Cus.: corr. Poggius

13 ornarit Cus.

14 tertio et xxx V

15 virtutis V2: virtus V1, Cus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: