[52]
quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum
habebo. nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo
civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror;
sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is
legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio
consulibus, senatui populoque Romano reique publicae
esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio1
ante legitimum tempus magistratus2 petere, capere, gerere
liceat. in quo, patres conscripti, non tantum commodum
tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis
est nominari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.