[13]
avet1 animus apud consilium illud pro reo
dicere! Cydam amo2 Cretensem, portentum insulae, hominem
audacissimum et perditissimum. sed fac3 non esse:
num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma?
num, quod maximum est4, leges nostras moresve novit? num
denique homines? est enim Creta vobis notior quam
Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in
nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis
novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem
plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis,
filius; homo5 praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio6 consessore
eodemque conlusore facillime possit convenire.
quaero igitur,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.