[17]
an illa non gravissimis ignominiis
monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam
sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam
urbem1 palam secum habuerit2 armatos3? quod neque
reges nostri4 fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum
occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo
Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam
plus potuerunt quam universa res publica. non possum
adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec
multis et occultis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.