previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SEPTIMA

1. parvis de rebus sed fortasse necessariis consulimur, patres conscripti. de Appia via et de Moneta consul, de Lupercis tribunus plebis refert. quarum rerum etsi facilis explicatio videtur, tamen animus aberrat a sententia suspensus curis1 maioribus. adducta est enim, patres conscripti, res in maximum periculum et in extremum paene discrimen. non sine causa legatorum istam2 missionem semper timui, numquam probavi: quorum reditus quid sit adlaturus ignoro; exspectatio quidem quantum adferat languoris animis quis non videt? non enim se tenent ei qui senatum dolent ad auctoritatis pristinae spem revirescere3, coniunctum huic ordini populum Romanum, conspirantem Italiam, paratos exercitus, expeditos duces. [2] iam nunc fingunt responsa Antoni eaque defendunt. Alii postulare illum ut omnes exercitus dimittantur. scilicet legatos ad eum misimus, non ut pareret et dicto4 audiens esset huic ordini, sed ut condiciones ferret, leges imponeret5, reserare nos exteris gentibus Italiam iuberet, se praesertim incolumi a quo maius periculum quam ab ullis nationibus extimescendum est. [3] Alii remittere eum nobis Galliam citeriorem, illam ultimam postularepraeclare: ex qua non legiones solum sed etiam nationes ad urbem conetur adducerealii nihil eum iam nisi modeste6 postulare. Macedoniam suam vocat omnino, quoniam Gaius7 frater est inde8 revocatus. sed quae provincia est ex qua illa fax excitare non possit9 incendium? itaque idem quasi providi cives et10 senatores11 diligentes bellicum me cecinisse dicunt, suscipiunt pacis12 patrocinium. nonne13 sic disputant? inritatum14 Antonium non oportuit: nequam est15 homo ille atque confidens; multi praeterea improbiquos quidem a se primum numerare possunt qui haec loquuntureos cavendos esse denuntiant. Vtrum igitur in nefariis civibus ulciscendi16, cum possis, an pertimescendi17 diligentior cautio est? 2. [4] atque haec ei loquuntur qui quondam propter levitatem populares habebantur18. ex quo intellegi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate fuisse popularis. qui enim evenit19 ut, qui in rebus improbis populares fuerint, idem in re una maxime populari, quod eadem salutaris rei publicae sit, improbos se quam popularis esse malint? me quidem semper, uti scitis, adversarium20 multitudinis temeritati haec fecit21 praeclarissima causa popularem. [5] et quidem dicuntur vel potius se22 ipsi dicunt consularis: quo23 nomine dignus est nemo, nisi qui tanti honoris onus24 potest sustinere. faveas tu hosti? ille litteras ad te mittat de sua spe rerum secundarum; eas tu laetus proferas, recites, describendas etiam des improbis civibus, eorum25 augeas animos, bonorum spem virtutemque debilites, et te consularem aut senatorem, denique26 civem putes? accipiet in optimam partem C. Pansa, fortissimus consul atque optimus. etenim dicam animo amicissimo: hunc ipsum, mihi hominem familiarissimum, nisi talis consul esset ut omnis vigilias, curas, cogitationes in rei publicae salute defigeret27, consulem non putarem. [6] quamquam nos ab ineunte illius28 aetate usus, consuetudo, studiorum etiam honestissimorum societas similitudoque devinxit29, eiusdemque cura incredibilis30 in asperrimis belli civilis periculis perspecta docuit non modo31 salutis sed etiam dignitatis meae fuisse fautorem32, tamen eundem, ut dixi, nisi talis consul esset, negare esse consulem auderem: idem non modo consulem esse dico sed33 memoria mea praestantissimum atque optimum consulem, non quin34 pari virtute et voluntate35 alii fuerint, sed tantam causam non habuerunt in qua et voluntatem suam et virtutem declararent. [7] huius magnitudini animi, gravitati, sapientiae tempestas est oblata formidolosissimi temporis. tum autem inlustratur consulatus, cum gubernat36 rem publicam, si non optabili, at necessario tempore. magis autem necessarium, patres conscripti, nullum tempus umquam fuit. 3. itaque ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omnibus bonis, tamen37 in primis fuit optabilisomne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem si quam habemus consecuti sumusego igitur38 pacis, [8] ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sumnihil enim mihi adrogosine pace civili certe non fuissempericulose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit39 vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaro40 repudietisego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio41 esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus. [9] cur igitur pacem nolo? quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis.

quid est inconstantia, levitate, mobilitate42 cum singulis hominibus, tum vero43 universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritis44, [10] cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritos45 illi quidem46 honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum47 Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem48 secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis49 cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis. 4. [11] quid? cum Brutum omine50 quodam51 illius52 generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam53, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum54 proficiscerentur, quod55 erat bellum, si hostis Antonius non erat? [12] quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere. [13] quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? armorum officinas in urbe videtis; milites56 cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant57, parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius? [14] at legatos misimus. heu, me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere? quid? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos58 probavisse59? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cui60 cum pridie frequentes essetis adsensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. quam turpe porro61 legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium62, nisi paruerit huic ordini. quid refert? tamen opinio est gravis63. Missos enim legatos omnes vident; decreti nostri64 non omnes verba noverunt. 5. retinenda est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia; repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus decus, honestatem, laudem dignitatemque65 desiderat, quibus rebus66 hic ordo caruit nimium diu. sed erat tunc excusatio67 oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla est. liberati regio68 dominatu videbamur: multo postea gravius urgebamur69 armis domesticis. ea ipsa depulimus nos quidem: extorquenda70 sunt. quod si non possumus faceredicam quod dignum est et senatore et Romano hominemoriamur. [15] quanta enim illa erit71 rei publicae turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, dicere in hoc ordine sententiam M. Antonium consulari loco! cuius ut omittam innumerabilia scelera urbani consulatus, in quo pecuniam publicam maximam dissipavit, exsules sine lege restituit, vectigalia divendidit, provincias de populi Romani imperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per vim imposuit, armis aut72 obsedit aut exclusit senatum: ut haec, inquam, omittam, ne hoc quidem cogitatis, eum qui Mutinam, coloniam populi Romani firmissimam, oppugnarit, imperatorem populi Romani73, consulem designatum, obsederit, depopulatus agros sit, hunc74 in eum ordinem recipi a quo totiens ob has ipsas causas hostis iudicatus sit quam foedum flagitiosumque sit75? [16]

satis multa de turpitudine. dicam deinceps, ut proposui, de periculo: quod etsi76 minus est fugiendum quam turpitudo, tamen offendit animos maioris partis hominum magis. 6. poteritis igitur exploratam habere pacem, cum in civitate77 Antonium videbitis vel potius Antonios? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidem78. sed, ut video, dominabitur Lucius. est79 enim patronus quinque et triginta80 tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratus81 partitus est suffragium sustulit; patronus centuriarum equitum Romanorum quas item82 sine suffragio esse voluit, patronus eorum83 qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii. [17] quis huius potentiam poterit sustinere? praesertim cum eosdem in agros etiam deduxerit. quis umquam omnis tribus, quis equites Romanos, quis tribunos militaris? Gracchorum potentiam maiorem fuisse arbitramini quam huius gladiatoris futura sit? quem gladiatorem non ita appellavi ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet, sed ut appellant ei qui plane et Latine loquuntur. Myrmillo in Asia depugnavit. cum ornasset Thraecidicis comitem et familiarem suum, illum miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix. [18] qui familiarem iugularit84, quid is85 occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa86 quid facturum putatis? non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non queretur87 expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat88 civium perditorum? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic89 ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserint90, illi parati sint ad nutum futuri? ego vero metuo, si hoc tempore consilio91 lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur. [19] nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum92 reformido. qua re si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus93, pace numquam fruemur. 7. est autem vestri94 consili, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. idcirco in hac custodia et95 tamquam specula96 conlocati sumus uti vacuum97 metu populum Romanum nostra vigilia et prospicientia98 redderemus. turpe est summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua, consilium intellegi99 defuisse. [20] Eos consules habemus, eam populi Romani alacritatem, eum consensum Italiae, eos duces, eos exercitus, ut nullam calamitatem res publica accipere possit sine culpa senatus. equidem non deero: monebo, praedicam100, denuntiabo, testabor semper deos hominesque quid sentiam, nec solum fidem meam, quod fortasse videatur101 satis esse, sed in principe civi102 non est satis: curam, consilium vigilantiamque praestabo. 8. [21]

dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. quae potest pax esse103 M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos ille104 poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt105, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga106, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius? [22] nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quod107 erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis108 pacem cum populo Romano esse posse109? [23] an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis110? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si111 qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient112. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest. [24] Vt omittam multitudinem, L. Visidio113, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare114 debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D. [25] Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus115 et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum116, ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis117. 9. [26]

quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. at vero excitati, erecti118, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet: Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cc119120 admoverit; fuerit et in121 senatus et in populi Romani potestate. haec si fecerit, erit122 integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit. [27] sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani, quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis123; taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. te ipsum, Pansa, moneoquamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solenthunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum124 ne ad nihilum recidere125 patiare. tempus habes tale quale nemo habuit umquam. hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. quibus de rebus refers, P. Servilio adsentior126.


1 suspensus a curis Nonius p. 386

2 istam om. V

3 reviviscere D

4 et dicto V: edicto D

5 leges imponeret om. D

6 modesti D

7 Gaius om. V

8 inde om. V

9 posset D

10 providi cives et V: provendicius esset (es et b) D

11 senatores feneratores h

12 pacis Vrsinus: patris Vt: partis bns

13 nonne om. t: qui bns: -ne sic disputant V2 in ras.

14 irritari D

15 inritatu (sic) ... nequam est om. V1

16 ulciscendi V: -endũ b: -endis nst

17 pertimescendi Vb: -endis V2nst

18 habebantur V: appellabantur D

19 convenit D

20 adversatum D

21 fecit adversatum V

22 se V: idem D

23 non quo D

24 onus Cobet: nomen codd.

25 eorum V: forum D

26 aut denique V2D

27 configeret D

28 illius h. m. pagate memoria mea (l. 12) med. omissis V (h. m. = hic minus, omissionis signum): quae desunt infra habet V (§ 11) inter quod et erat bellum: eadem hic marg. ascripsit V3 (saec. xii)

29 coniunxit D: coniungit V3

30 curam incredibilem V3D

31 perspexi non modo V3D

32 fuisse fautorem om. V3D

33 sed V (in § 11): sed etiam D et V3

34 non quia non D

35 et virt. ante et volunt. habent D

36 gubernavit V

37 mihi tamen D

38 igitur V: itaque D

39 si erit D

40 explicaro Vb2: explicavero cett.

41 M. om. V

42 mobilitate levitate D

43 vero inconstanti V

44 iudicaritis V2: -aretis V1: -abitis t: -avistis bns

45 merito V

46 quidem illi D

47 tum Halm: cum V: om. D

48 C. om. D

49 iudicavistis D

50 omine b: homine V: hominem ns: non t

51 quodam V1b: quoddam t: quondam V2ns

52 illius D: istius V

53 Galliam del. Baiter

54 ad bellum .R. V (.R. = require, signum corruptionis, cf. Mil. 18): ad bellum Roma coni. Halm

55 quod sequitur in V -te usus ... dico sed (§ 6)

56 milites Vn2: me (ne t) milites cett.

57 nomina dant V: nominanda t: nominandi bns

58 vos om. D

59 probavisse D: probisse V1: probasse V2

60 cui V1: qui V2D

61 porro V1: est porro V2nst: porro est b

62 exitium fert med. omissis V

63 gravis Pluygers: grui V1: gravior V2D

64 vestri D

65 dignitatemque V, Cus.: dignitatem D

66 rebus om. D

67 tum D

68 tum regio D

69 multo ... urgebamur om. D

70 nunc quidem vi extorquenda D

71 erit illa D, Cus.

72 armis aut armis D

73 firmissimam ... pop. R. om. D

74 hunc fort. nunc

75 sit, videtis ns

76 quod si D

77 civitatem V: civitate M. Halm videatis D

78 Lucium ego ne gauium quidem V: L. egnatium quidem D

79 est D: sed V

80 quinque et triginta V: xxxv D

81 magistratum V: magistratuum comitia coni. Halm

82 idem D

83 eorum V: forum t: fori bns (cf. § 5)

84 iugularat D

85 is Faernus: si V: hic D

86 fecerit ... causa om. D

87 queretur Vb1t (-aer- Vb1): queret b2ns (-aer- b2) M. om. V1

88 fiat V: sit D (sit at t

89 ii ... et ii V: illi ... et hi D

90 praesidiis cesserint D

91 consilii V: consiliis coni. Halm

92 nouolutum V: noluo latum Cus.: obvolutum Muretus

93 omittimus V, Cus.: -emus D

94 vestri V1, Cus.: veteris V2D

95 custodia et Faernus: custodiet V: custodia D, Cus.

96 in specula D

97 uti vacuum Garatoni: ut tuaquom V: utacum t: ut vacuum bns: ut tutum ab omni Cus.

98 prospicientia Vb: prospicienda t: providentia ns

99 intellegi Vb: -endi nst

100 praedicam V: -dico t: -dicabo bns et testabor D

101 videtur D

102 cive D

103 esse pax D

104 ille vos D (ita mox

105 steterunt D: sederunt V

106 arma saga D: armato V: armati coni. Halm

107 itaque quod D: itaque Nipperdey

108 oppugnant, iis Faernus: oppugnatis V1: oppugnantes (-is V2) V2D

109 esse posse V: habere possunt D

110 desideret ns: desideres bt

111 si om. D

112 fiunt D

113 Visidio Vns: nisidio bt: Nasidio Ferrarius

114 collaudaremus nst

115 ei qua exclusus D

116 plena disc. om. V1

117 mittatis V

118 excitati erecti V: erecti citati (incit- b) D

119 cc ducenta codd., sed vi. 5

120 cc bis

121 fuerit in D

122 erit om. V

123 retinueritis D

124 praeclarum om. V

125 reccidere Zielinski, cf. iv. 10

126 quibus ... assentior om. ns: de rebus om. bt: assentior om. t

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: