previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [8] hoc bellum quintum civile gerituratque omnia in nostram aetatem incideruntprimum non modo non1 in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. quae est igitur in medio belli causa posita? nos deorum2 immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis. [9] in hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se3 confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur4 Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. atque etiam homines agrestes, si5 homines illi ac non pecudes potius6, inani spe ad aquas usque et Puteolos7 pervehuntur. ergo habet Antonius quod suis polliceatur. quid nos? num quid tale habemus? di meliora! id enim ipsum agimus ne8 quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. invitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. viderunt enim ex mendicis9 fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius. [10] quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? multo meliora atque maiora. scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis10 qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura11, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.


1 modo non Vb: modo nst

2 nos deorum V: deorum nos n2: deorum cett.

3 se divisurum D

4 secuntur Vnst

5 homines agrestes si om. V

6 illi ac (an V) non pecudes potius V, Faernus: sunt illi potius quam pecudes D

7 et Puteolos Vns (-las ns): Puteolanas bt pervehuntur V (e coll. mea) D: provehuntur ed. R

8 ne p. ne V

9 viderunt enim ex mendicis V: sui enim ex me didicerunt D

10 et his ... et his D

11 iura leges D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: