[23]
pro di immortales!
ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud
maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus
esset et verbis senatus denuntiasset1 ut ab Alexandrea2 discederet
quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula
stantem3 circumscripsit dixitque se renuntiaturum4 senatui,
nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa
circumscriptione exisset5. praeclare: senatus enim faciem
secum attulerat auctoritatemque rei publicae6. cui7 qui
non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est
potius8 repudiandus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.