next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte miratur1 me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim2 versatus ut defenderim3 multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit.

[2] Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem4 ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. quare5 nunc populati atque vexati cuncti ad me publice6 saepe venerunt, ut suarum fortunarum7 omnium causam defensionemque susciperem. me saepe esse8 pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum. [3] venisse tempus aiebant non iam ut commoda sua9, sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum10 simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset; quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse; rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi nemini supplices esse oporteret.


1 mirantur plerique codd.: num mirabitur? (Cl. Rev. xviii. 440) qui per tot (Quint. iv. 1. 49) G2L

2 sim ita π

3 defenderem codd.

4 decessissem πb (i, §52): discessissem Dψ

5 Quare DG2KZ: qui π et plerique codd.

6 publice saepe codd.: saepe om. r, del. Bake: supplices saepe J. Paulson

7 fortunarum suarum (sed cum signis transp.) D, item G2LK (§31 infra

8 esse om. p

9 sua et ut om. p

10 num quod deorum? (iv, §151)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: