next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

M. TVLLI CICERONIS

IN C. VERREM ACTIO PRIMA

quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis1 summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes2 omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. [2] nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani3, labem atque perniciem provinciae Siciliae. [3] de quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae4 in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.

equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio. [4] neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano5, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse6 ut id multis satis esse possit7; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. [5] quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,—tum cum primum8 a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet. [6] itaque cum ego diem inquirendi in Siciliam9 perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in Achaiam10 biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, —etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.

[7] nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores multos esse testis audaciae suae, videt multos equites Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctoritatibus convenisse. [8] quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret. [9] quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.

[10] quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore11 et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus12 in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret13, hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur.etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut14 copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictam15, iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? [11] cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris16, quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus17 est, tum cum in Cn. Dolabellam18 suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatus19 et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit; [12] cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio20, simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta21 et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur. [13] hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit.nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam22 atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae, socii fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio23 liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae. [14] idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus24 est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. in stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est. [15] 'at enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus.25' hominem esse arbitror26 neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer. neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea quae scit mecum recognoscere.

quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. non id agit ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. simulat his se rebus confidere; sed video quid agat; neque enim agit occultissime. proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur. [16] quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur breviter iam, iudices, vobis exponam; sed prius ut ab initio res ab eo27 constituta sit28, quaeso, cognoscite.

Vt primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. mansit29 in condicione30 atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt: posteaquam reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea diligentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota condicio31. praeclare se res habebat. [17] libelli nominum vestrorum consilique huius in manibus erant omnium; nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse, cum iste repente ex alacri atque laeto sic erat humilis atque demissus ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse condemnatus videretur. ecce autem repente his diebus paucis comitiis consularibus factis eadem illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur, eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.

[18] nam ut32 Hortensius33 consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae34 causa nominatum volo; etenim ea dicam quae ille, si commemorari35 noluisset, non tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur. [19] videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; 19 appellat hominem et ei voce maxima gratulatur36; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. 'renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant37 et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant. [20] etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iam38 et39 perspicue nulla esse iudicia. qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato. quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur40? non41; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. vere loquar, iudices.vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?' [21] erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio commovebat. cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et taciturnitate celare.

ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent. [22] sane ne haec quidem mihi res42 placebat; neque43 tantopere44 quid in hac sorte metuendum mihi esset intellegebam. Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos esse comitiorum meorum nomine; divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos. [23] ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere45 arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea46, cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inventum47 tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen48 non nullos qui se una facturos esse dicerent. quae cum ita essent, sane benivolo animo me ut magnopere49 caverem praemonebat.

[24] sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in his50 ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudicium51 non licebat; minari denique52 divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum. [25] atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sane53 liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur54 cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer55. [26] posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium56 solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti57 sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam58 reddidisse59 videatur. [27] an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus60 esset praetor in Sicilia. cum iis ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit61 multis rationibus esse provisum.' [28] quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate62? quid faceres pro innocente homine63 et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur? [29] nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. 'non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo64 consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis Ianuariis65 non habebimus66; [30] Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariis67 non iudicabunt. subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. ita secundum Kalendas Ianuarias68 et praetore et prope toto commutato consilio69 magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici70 ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.' [31] Nonae sunt hodie Sextiles; hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. ita prope xl diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando71 facile ad ludos victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci72 dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem; [32] nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.

nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione73 perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur74 quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum. [33] fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. res omnis mihi75 tecum erit, Hortensi. dicam aperte. si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa malitiose76, necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere. [34] tua ratio77 est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.

verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent, tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset. [35] nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium iam omnium iudicio condemnatum vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, hoc me profiteor suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum78, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae contenderem. [36] quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. hoc mihi79 sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kalendis Ianuariis80 secum81 agere de re publica ac de hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere82 aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario. [37] erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam privatus; tamen haec huius modi83 res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam privatus esse videatur.

omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt. [38] cognoscet ex me populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in84 nullo, iudices85, equite Romano iudicante86 ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS87 triciens praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset. [39] quod88 in C. Herennio, quod in C. Popilio89, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est90, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt91 senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inventus est92 senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et93 ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore ut reum condemnaret. [40] iam vero quo modo ego illam 4o labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? haec omnia me diligenter severeque acturum esse polliceor.

quo me tandem animo fore putatis94, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque commissum? cum praesertim95 planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret96; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam converteret, alterum patronis et defensoribus97 traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret. [41] ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint,, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi98 victoriae non posse. [42] O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt! an iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? quo maiore etiam, si fieri potest, apud vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbitretur.

[43] cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus99 datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitas100, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia. [44] neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo101, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos. [45] ipse denique Cn. Pompeius cum 4s primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac102 flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam 6 populus Romanus significavit voluntatem. [46] nunc autem 46 homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrum103 gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem104 vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere. [47] hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur105. [48] postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium106, sed etiam oculi populi Romani107 interesse videantur. [49] vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur. [50] quapropter primum ab dis108 immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto109, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.

[51] verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. suscipe causam iudiciorum; suscipe causam severitatis110, integritatis, fidei, religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. cogita, quo loco sis111, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis Aciliae veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est. [52] circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes diesque112 commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. quare si Glabrionis patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis, si avi Scaevolae prudentiam ad prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae comparantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere, intelleget populus Romanus integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.

[53] mihi certum est non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. non patiar rem in id tempus adduci ut quos113 adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem non habeant. [54] non sinam profecto causa a me perorata, quadraginta114 diebus interpositis, tum nobis denique responderi115 cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitatis116 adducta sit. non committam ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit, quae convenit uno tempore undique comitiorum ludorum117 censendique causa. huius iudici et laudis fructum et offensionis periculum vestrum, laborem sollicitudinemque nostram, scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque118 dictum sit, omnium puto esse oportere. [55] faciam hoc non novum, sed ab iis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam ut crimen totum119 explicem, ubi120 id interrogando argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem, ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tum121 cum omnia dicta sunt testes dantur, hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque eadem interrogandi facultas argumentandi dicendique sit. si quis erit qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet; nunc id quod facimus,— quia ea122 ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus,—necessario fieri intellegat. [56] haec primae actionis erit accusatio. dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter in civis Romanos atque socios123, multa in deos hominesque nefarie fecerit, tum praeterea quadringentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus ut hoc statuatis, etiamsi spatium ad dicendum nostro commodo vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. dixi.


1 nobis G1

2 non modo apud nos sed apud exteras nationes Harl. 5428 (A. D. 1470): non modo Romae sed et (etiam Halm) apud ext. nat. Naugerius, vulg. (cf. iv §58) : non modo apud populum Romanum sed etiam ext. nat. edit. Iunt. secuti Baiter, Kayser, Mueller. Habent non modo apud ext. nat., mediis omissis, Dp et codd. praeter r et Burn. 158, in quibus est (itemque in ed. Ven. 1483) non modo apud ext. nat. sed omnium sermone fort. recte; Cl. Rev. xvii. 199

3 iuris urbani πb, Asc.: iuris Dψ: urbis W. Paul (cf. De Domo, §140) An huius urbis? Cl. Rev. xvii. 200

4 atque G2Kδ

5 populo r. πK: p. r. D al.: praetori δ. Fort. Glabrioni praetori, populo Romano: Cl. Rev. l. c.

6 rapuisse bδ

7 possit codd.: posset coni. Muell. (Div. §55)

8 primus pδ: primo L: om. Asc. reus a me b Schol. Gronov.

9 Siciliam Kb: Sicilia Dψp; cf. i, §30

10 Achaiam prs: Achaia Dψ

11 hoc praetore Asc.: praetore om. pq1s (add. s. l. p2 glabrione p. r.): hoc Glabrione Dψ (in mg. D praetore): hoc Glabrione praetore r al.

12 p. r. Dp: populus Romanus G12KZ: praetor r Asc., edd.

13 constituerit Dp et pler.

14 aut Dψπ: et b ed. Rom.

15 convictam pδ: coniunctam D al.

16 primus gradus honoris codd., Diomedes: secl. edd.

17 depeculatus π Schol. Gronov.: depopulatus Dψ

18 in Cn. Dolabellam secl. Kays. Muell.

19 cui et legatus π: cui l legatus G2: cui ille leg. D al: cui .l. ille leg. K

20 depeculatio Lamb. edd.

21 monimenta codd. pler. (p et Div. §14)

22 tam patria cuiusquam D al. p, sed inseruit p2 cuiusquam s. l. ante tam: cuiusquam tam patria cuiusquam r: cuiusquam tam patria qs edd.

23 a iud. G2K

24 depeculatus p (errant Zumpt et Iord.), bqr edd. (i §48): depopulatus Dψ

25 ab hominibus pq1

26 esse arbitror Dp et pler.: arbitror esse qr

27 ab initio res ab eo DZpr: ab eo om. G1, ab initio om. G2K

28 const. sit ab eo q

29 Ea mansit Asc., Schol. Gronov.

30 condicione p: ditione s. dictione rell.

31 condicio Asc., edd.: conditio Z: dicio G1: conclusio G2LK: conductio p vulg.: condutio ut videtur D

32 ut om. p

33 Hortensius codd.: Q. Hort. Schol. Gronov., Muell. (Am. J. Ph. xxvi. 412)

34 potius quam cont. secl. Kays.

35 commemorare codd. (Act. Pr. §54, i §4: ii §6: iii §41)

36 gratulatur Dψ: victoriam grat. prδ

37 aspiciebant pq1 Schol. Gronov.: aspiciebatur r

38 iam pδ Asc.: om. Dψ

39 et Dψp: ac Asc.

40 sequentur DKp: sequuntur G12Z

41 Non DG1Zsb: num G2LKrδ: om. pq

42 quidem mihi res DKZπ: mihi quidem res G12s: quidem res mihi bδ

43 neque tamen tant. Manutius, edd. (iii §134)

44 tantopere Dp: tanto opere codd. pler., edd. (cf. iii §155: magnopere l. 23, i §§27, 108, iv §1, v §107)

45 facere debere codd.: facere om. Asc., Schol. Gronov., edd.

46 iam antea scripsi cum Steph. Lamb. (§29 infra): etiam (post -asset) antea codd.: et iam antea edd.

47 tantum G1: tandem coni. Zumpt

48 tn D, tamen p rell. (ut l. 17): tum edd.

49 magnopere Dp: magno opere edd. (l. 3 supra

50 eis Halm Kays.

51 propter iudicium prδ (Zielinski p. 192): om. Dψ

52 denique quoque pq1K

53 sane in eo bδ

54 accerserentur Mueller, Stangl (Pseudoasconiana, p. 83)

55 deicerer DKZp: deiicerer G2qs al.: deiiceret G1rb (me deiceret Zielinski l. c.

56 neque Hortensium addidi: Hortensium cōs. (eosque G1) n solū sed etiam DG1pr al.: consulem non solum Q. Hort. Mueller (Cl. Rev. xvii. 200)

57 istis p

58 iam DG12pr: eam q al.: om. K

59 reddisse Dp: redisse Z: dedisse K

60 Q. Metellus codd.: corr. Naugerius

61 posset Mueller

62 potestate D et (in ras.) p1 al.: voluntate al. potestate L

63 homine innocente πb

64 eo om. G2LK

65 Kal. Iunii DKZ: Kal. iūn. pq

66 habemus DG1pq al.

67 kal. iūn p

68 ian. Dp: §36

69 prope toto comm. cons. DG1: prope cons. toto comm. πbD2K: prope toto cons. comm. rell. praeter Z., in quo est toto prope comm. cons.

70 exspect. iud. Dp et pler.: iud. exspect. bsδ edd.

71 accusando Dp et pler.

72 perpauci D al. π: pauci Kbδ

73 et hac accus. scripsi: et ex accus. DZp al.: et excus. K: ex accus. (om. et) G2: et mea accus. Klotz

74 igitur Dp et pler.: ergo G2K

75 mihi p al.: om. Dψ

76 malitiose secl. Bake, edd. (ċmalitioseċ p; cf. i, §§91 (ċcopioseċ), 139, 147)

77 ratio fert malit Mueller

78 periculosum D al. pb: periculosissimum qr

79 mihi (ante sumo) om. Dψ

80 Ian. D: Iun. p

81 secum habere Dp et pler.

82 aut accipere aut recipere π Asc.: aut rec. aut acc. Dψb

83 haec huius modi pb al.: haec huiusce modi D al.: huius modi haec qr

84 in add. Zumpt

85 iudices scripsi (cf. ii §13 ad fin.): iudice codd.

86 equite Rom. iudicante secl. Madv. edd.

87 xxx Dpq: xxx rell.

88 Quid? quod scripsi: quod codd.

89 Popilio Dp: Popillio al.

90 est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.

91 est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.

92 est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.

93 et om. D al. π

94 putetis D al. prb

95 praesertim pbδ: om. Dψ edd.

96 exspoliaret G2LK

97 defensoribus Dψ: def. suis pbδ

98 nocentissimi Schol. Gronov. Madv.: -tissimae codd.

99 tempus hoc vobis divin. D al.: tempus hoc. div. vobis LKs: tempus opportunissimum (oport. p) vobis hoc divinitus pbrδ

100 veritas coni. Halm.: cf. §§3, 51: v §130

101 fort. et clar. Dψb: clar. et fort. π

102 ac Dpb al.: atque G2K: et rδ

103 nostrum Dψ: vestrum Iord.

104 post senatorem add. hominem Fritzsche, Iord. Kays.: unum hominem vel ten. Asc.

105 videbuntur Dψ: existimabuntur prbδ

106 omnium scripsi, cf. §7 (Cl. Rev. xx. 256): hominum codd.

107 oculi 1/PR p Par. 7786, oculi populi .ro. rδ: populus Romanus (p. r. D) Dψ, secl. Fritzsche, Kays. (sed cf. i §29): oculi et manus Koch, Muell.: an oculi animique? (ii §150)

108 ab dis Dp: a diis G1 al.

109 peto bδ

110 veritatis coni. Baiter (§43: ii §4)

111 quo loco sis codd.: qui sis quo loco sis edd. post Naugerium

112 noctes diesque Dψ: dies noctesque pδ

113 ut Siculi quos codd.: Siculi secl. edd. auct. Madv., ego delevi

114 xl D: xxxx p: triginta rδ

115 responderi Lamb. (§18): respondere Dp1 (corr. respondeat p2) ψ: respondeant rδ

116 diuturnitatis D al. π: diuturnitate p in mg., edd. vett.

117 ludorum coni. ex Asc. Manutius: iudiciorum codd.

118 quoquam qr

119 totum crimen qr

120 ut ubi Asc., Iannoctianus (= id ubi): et ubi? interrogando auct. Madv. secl. Mueller. Cf. i cap. xi ad init.

121 tum D al.: tunc pr

122 quia ea scripsi: si ea Muell. (Div. §5): ea D al. p1, om. G1rδb. Facimus post ratione del. Lamb. Schuetz. An pro facimus ea ratione (rē) facimus scribendum facimus et recte facimus (i §13)? Cl. Rev. xvii. 200

123 socios Dψp: in socios δ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: