[11]
sustineant: reperiemus, si istum vivum ad aliud iudicium perducere poterimus1, quibus probemus istum in
quaestura pecuniam publicam Cn. Carboni consuli datam avertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine
a quaestoribus urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam
abstulisse; erunt qui et2 in eo quoque audaciam eius reprehendant,
quod aliquot nominibus de capite quantum commodum fuerit
frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices, qui
illum eius peculatum vel 5 acerrime vindicandum putent, quod iste
M. Marcelli et P. Africani monumenta, quae nomine illorum, re
vera populi Romani et erant et habebantur, ex fanis religiosissimis
et ex urbibus sociorum atque amicorum non dubitarit3 auferre.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.