[119]
et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit
designatus1, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam
nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum
edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L.
Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita
intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset;
quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo
ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit2 convenire; quem
iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in
foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in
aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo
sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono
homines uterentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.