[123]
superbia vero quae fuerit quis
ignorat? quem ad modum iste1 tenuissimum quemque contempserit,
despexerit, liberum esse numquam duxerit? P.
Trebonius viros bonos et honestos compluris2 fecit heredes;
in iis3 fecit suum libertum. is A. Trebonium4 fratrem habuerat
proscriptum. ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes
iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus
dimidium ad A. Trebonium5 illum6 proscriptum perveniret.
libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non
oportere se id iurare7 facturos8 esse quod contra legem Corneliam
esset, quae proscriptum iuvari vetaret9; impetrant ut
ne iurent; dat his possessionem. id ego non reprehendo;
etenim erat iniquum10 homini proscripto egenti de fraternis
bonis quicquam dari. libertus11, nisi ex testamento patroni
iurasset, scelus se facturum arbitrabatur;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 conplures Vbr: plures pq
3 iis V: his p rell.
4 Is Aulum p
5 A. prb: om. Vq
6 fratrem illum πb: illum V edd.
7 id iurare p (ut coni. Klotz): adiurare V: iurare id qr: iurare rell.
8 acturos V
9 vetaret V ut videtur: vetat p rell.
10 inicum V
11 Libertus V edd.: at ille libertus r (ut coni. Ern.): et ille lib. p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.