[127]
quid
est1, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur2,
an haec ad rem non pertinent? non credemus3 M.
Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos?
quid est4 quod planum fieri testibus possit, si hoc non
fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam
praetorem urbanum5 hoc iuris in suo magistratu constituere,
omnibus quibus hereditas venerit coheredem
praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste
ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore
homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos
numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit
appellare, qui ob ius dicendum6 M. Octavium Ligurem,
hominem ornatissimum loco, ordine7, nomine, virtute, ingenio,
copiis, poscere pecuniam non dubitavit8?
in sartis tectis vero quem ad modum se9 gesserit quid
ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant;
notae res ac10 manifestae prolatae sunt et proferentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.