[133]
venit ipse in aedem Castoris, considerat templum;
videt1
undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera
nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit2
quidam ex illis3 canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se
multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil4 habes, nisi
forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' homo
omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum':
dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad
perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic
agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.